frater Oleg » Cantarium » Ecce Advenit

Ecce Advenit

Introitus

Ecce advenit dominator Dominus
et regnum in manu eius
et potestas et imperium.
Ps. 1
Deus, iudicium tuum regi da:
et iustitiam tuam filio regis.
Ps. 2
Reges Tharsis et insulae munera offerrunt (offerent)
reges Arabum et Saba dona adducent.
Ps. 3
Et adorabunt eum omnes reges terrae:
omnes gentes servient ei.