frater Oleg » Cantarium » Ecce in Nubibus

Ecce in Nubibus

Antiphonae ad Vesperas Dominica Secunda Adventus

Ecce in nubibus coeli Dominus veniet, cum potestate magna, alleluia.

Urbs fortitudinis nostrae Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale:
aperite portas, quia Nobiscum Deus, alleluia.

Ecce apparebit Dominus et non mentietur:
si moram fecerit exspecta eum, quia veniet, et non tardabit, alleluia.

Montes et colles cantabun coram Deo laudem,
et omnia ligna silvarum plauden manibus:
quoniam veniet Dominus Dominator in regnum aeternum, alleluia, alleluia.

Ecce Dominus noster cum virtute veniet,
ut illuminet oculos servorum suorum, alleluia.