Sancti Gregorii I Magni
Romani Pontificis

XL HOMILIARUM IN EVANGELIA


HOMILIA VI,
Habita ad populum in basilica sanctorum Marcellini et Petri, Dominica tertia Adventus Domini

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XI, 2-10.

In illo tempore, cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos ex discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Et respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.

1. Quaerendum nobis est, fratres charissimi, Joannes propheta, et plus quam propheta, qui venientem ad Jordanis baptisma Dominum ostendit dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29, 36); qui et humilitatem suam, et divinitatis ejus potentiam considerans, dicit: Qui de terra est de terra loquitur, qui autem de coelo venit super omnes est (Joan. III, 31); cur in carcere positus, mittens discipulos suos, requirit: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? tanquam si ignoret quem ostenderat, et an ipse sit nesciat, quem ipsum esse prophetando, baptizando, et ostendendo clamaverat. Sed haec citius quaestio solvitur si gestae rei tempus et ordo pensetur. Ad Jordanis enim fluenta positus, quia ipse Redemptor mundi esset asseruit; missus vero in carcerem, an ipse veniat requirit, non quia ipsum esse mundi Redemptorem dubitet, sed quaerit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat per se etiam ad inferni claustra descendat. Quem enim praecurrens mundo nuntiaverat, hunc moriendo et ad inferos praecurrebat. Ait ergo: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ac si aperte dicat: Sicut pro hominibus nasci dignatus es, an etiam pro hominibus mori digneris insinua, ut qui nativitatis tuae praecursor exstiti, mortis etiam praecursor fiam, et venturum inferno te nuntiem, quem jam venisse mundo nuntiavi. Unde et inquisitus Dominus enumeratis potentiae suae miraculis, de mortis suae protinus humilitate respondit, dicens: Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Visis tot signis, tantisque virtutibus, non scandalizari quisquam potuit, sed admirari. Sed infidelium mens grave in illo scandalum pertulit, cum eum et post tot miracula morientem vidit. Unde et Paulus dicit: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23). Stultum quippe hominibus visum est ut pro hominibus auctor vitae moreretur; et inde contra eum homo scandalum sumpsit, unde etiam plus debitor fieri debuit. Nam tanto Deus ab hominibus dignius honorandus est, quanto pro hominibus et indigna suscepit. Quid est ergo dicere: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abjectionem mortis suae humilitatemque signare? Ac si patenter dicat: Mira quidem facio, sed abjecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus, ne in me mortem despiciant, qui signa venerantur.

2. Sed dimissis Joannis discipulis, quid de eodem Joanne turbis dicat audiamus: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe mox ut aura contigerit, in partem alteram flectit. Et quid per arundinem nisi carnalis animus designatur? Qui mox ut favore vel detractione tangitur, statim in partem quamlibet inclinatur. Si enim ab humano ore aura favoris flaverit, hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit. Sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox eum quasi in partem alteram ad vim furoris inclinat. Sed arundo vento agitata Joannes non erat, quia hunc nec blandum gratia, nec cujus libet detractio ira asperum faciebat. Nec prospera hunc erigere, nec adversa noverant inclinare. Arundo ergo vento agitata Joannes non erat, quem a status sui rectitudine nulla rerum varietas inflectebat. Discamus ergo, fratres charissimi, arundinem vento agitatam non esse; solidemus animum inter auras linguarum positum, stet inflexibilis status mentis. Nulla nos detractio ad iram provocet, atque ad remissionem inutilis gratiae nullus favor inclinet. Non nos prospera elevent, non adversa perturbent, ut qui in soliditate fidei figimur, nequaquam rerum transeuntium mutabilitate moveamur.

3. Adhuc autem de ejus expressione subjungitur: Sed quid existis in desertum videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Camelorum etenim pilis contextis vestitus Joannes fuisse describitur. Et quid est dicere: Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt, nisi aperta sententia demonstrare quia non coelesti, sed terreno regi militant hi qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed, solis exterioribus dediti, praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt? Nemo ergo existimet in fluxu atque studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Si hoc culpa non esset, nequaquam Petrus apostolus per epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: Non in veste pretiosa (I Pet. III, 3; I Tim. II, 9). Pensate ergo quae culpa sit hoc etiam viros appetere, a quo curavit pastor Ecclesiae et feminas prohibere.

4. Quamvis hoc quod Joannes non esse vestitus mollibus dicitur, per significationem intelligi et aliter potest. Mollibus enim vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? (Matth. III, 7; Luc. III, 7.) Unde et per Salomonem dicitur: Verba sapientium quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11). Clavis quippe atque stimulis sapientum verba comparantur, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere.

5. Sed quid existis videre in desertum? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Prophetae quippe ministerium est, ventura praedicere, non etiam demonstrare. Joannes ergo plus quam propheta est, quia eum quem praecurrendo prophetaverat etiam ostendendo monstrabat. Sed quia arundo vento agitata esse denegatur, quia non esse vestitus mollibus dicitur, quia prophetae nomen huic impar esse perhibetur, jam quid digne dici possit audiamus. Sequitur: Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Malach. III, 1). Quod enim Graece angelus, hoc Latine nuntius dicitur. Recte ergo qui nuntiare supernum judicem mittitur angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine, quam explet in operatione. Altum quidem nomen est, sed vita nomine inferior non est.

6. Utinam, fratres charissimi, non ad judicium nostrum dicamus, quia omnes qui sacerdotii nomine censentur angeli vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malac. II, 7). Sed hujus altitudinem nominis, etiam vos, si vultis, potestis mereri. Nam unusquisque vestrum in quantum sufficit, in quantum gratiam supernae aspirationis accepit, si a pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum vel supplicium erranti denuntiat, cum sanctae annuntiationis verba impendit, profecto angelus existit. Et nemo dicat: Admonere non sufficio, exhortari idoneus non sum. Quantum potes exhibe, ne male servatum quod acceperas in tormentis exigaris. Neque enim plus quam unum talentum acceperat qui hoc abscondere magis studuit quam erogare. Et scimus quod in Dei tabernaculo non solum phialae, sed, praecipiente Domino, etiam cyathi facti sunt (Exod. XXXVII). Per phialas quippe doctrina exuberans, per cyathos vero parva atque angusta designatur scientia. Alius, doctrina veritatis plenus, audientium mentes inebriat. Per hoc ergo quod dicit profecto phialam porrigit. Alius explere quod sentit non valet, sed quia hoc utcunque denuntiat, profecto per cyathum gustum praebet. In Dei ergo tabernaculo, id est in sancta Ecclesia, positi, si per doctrinae sapientiam ministrare phialas minime potestis, in quantum pro divina largitate sufficitis proximis vestris boni verbi cyathos date. In quantum vos profecisse pensatis, etiam vobiscum alios trahite, in via Dei socios habere desiderate. Si quis vestrum, fratres, ad forum aut fortasse ad balneum pergit, quem otiosum esse considerat ut secum veniat invitat. Ipsa ergo terrena actio vestra vos conveniat, et si ad Deum tenditis, curate ne ad eum soli veniatis. Hinc etenim scriptum est: Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII, 17); ut qui jam in corde vocem superni amoris acceperit, foras etiam proximis vocem exhortationis reddat. Et fortasse panem, ut indigenti eleemosynam porrigat, non habet; sed majus est quod tribuere valeat, qui linguam habet. Plus enim est verbi pabulo victuram in perpetuum mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare. Nolite ergo, fratres, proximis vestris eleemosynam verbi subtrahere. Mecum vos admoneo, ut ab otioso sermone parcamus, inutiliter loqui declinemus. Inquantum reniti linguae praevalemus, in ventum verba non defluant, cum judex dicat: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justae necessitatis caret. Otiosa ergo colloquia ad aedificationis studium vertite: quam celerrime hujus vitae tempora fugiant, considerate: quam districtus veniat judex attendite. Hunc ante oculos vestri cordis ponite: hunc proximorum vestrorum mentibus intimate; ut inquantum vires suppetunt, si annuntiare eum non negligitis, vocari ab eo Angeli cum Joanne valeatis; quod ipse praestare dignetur qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

< Предыдущая глава | Следующая глава >